

Liber Job*
Caput 1: Versus 18
Filiis tuis, etc.[GREG.], Filii et filiae[ut dictum est]sunt apostoli et plebes subditae, qui in Judaea Scriptura vescebantur.Ventus,id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judaeorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisaeos, commovit. Domus, id est, Judaea in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo:Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa[Jer. 11.],Et de apostolis:Proximi mei a longe steterunt[Psal. 37.].Et:Percutiam pastorem, et dispergentur oves[Matth. 26.],etc.In domo fratris,id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quaerit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis praesunt, servire laetitiae conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus praevidet.